- CASSIA Lex
- CASSIA Lexcuius auctor L. Cassius Longinus Tribunus Plebis an. Urb. Cond. 649. C. Mariô secundum, C. Flaviô Fimbriâ Consulib. fuit: Ut quem populus damnâsset, cuive Imperium abrogâset, in Senatu ne esset. Tulit eam Cassius, ob simultates cum Q. Servilio Caepione, qui ante biennium Consul fuerat, et cui populus ob bellum male administratum, inperium abrogaverat, Asconius in Cornelian. Alia, lata a C. Cassio Praetore, Dictatore Iuliô Caesare, Ut in numerum Patriciorum, qui Senatui deessent, alii sublegerentur, Tacit. Annal. l. 11. c. 25. Alia, suffragia libera esse voluit, non Iudicum tantum in Iudiciis, sed etiam pupuli in Comitiis: verum in tributis tantum, quibus de multis iudicaretur, Cicer. in Laelio, ubi hanc legem bieniô post Gabiniam latem esse scribit, nempe Urb. Cond. 616. Item in Bruto, l. 3. de Legg. Asconius in Corneliam et Verrianm 2. Alia, quam utlit Sp. Cassius Viscellinus III. Consul cum Proculo Virginio Tricosto Rutilio an. Urb. Cond. 267. Ut ex agro Hernicis, quibuscum foedus ictum erat, adempto, dimidium Latinis, dimidium plebi divideretur. Lex tamen non tenuit. Livius, l. 2. Val. Max. l. 5. c. 8. ex. 2. Fuit quoque lex Cassia. lata a Q. Cassio Praetore, Q. Aelio Paeto, M. Iunio Penno Consulib. an. Urb. Cond. 596. Ut Paulo Anicio et Octavio, et bello Macedonico cum victoria redeuntibus, quo die Urbem triumphantes inveherentur, et imperium esset. Livius, l. 45.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.